- VOLATUS
- VOLATUSagitatione alarum fit in aere, sicut natatio pinnatum in aquis, ac directione caudae, quae id avi est, quod navi clavus. Unde ex milvi inprimis volatu, navigandi Attem primam cepisse originem, sunt qui scribant. Ut autem ad progressum, natationem et reptationem, reliquis animalibus, sic et ad volatum avibus idonea fabricavit corpora Deus, qua de re pulchra habes apud Vossium, de Orig. Idol. l. 3. c. 37. Et quidem semper ferme volant, quae ἄποδες dicuntur, manucodiatae inprimis seu paradisiacae aves, quibus pedes quidem sunt, sed non ut iis consistant, verum haereant solum, cum quielscendum est. Reliquae, expandunt alas, pendentesque rarô intervallô quatiunt (ut milvi) aliae crebrius (ut accipitres) aliae et iota litera pandunt (ut corvi) quaedam vero maiore ex parte compressis volant (ut pici) percussôque semel aliquae et geminô ictu (ut cardueles) aere feruntur, vel, ut inclusunt eum prementes, eiaculantur sese (ut hitundines) in sublime, in rectum, in pronum. Impingi putes aliquas (ut perdices) aut rursus ab alto cadere has (ut alaudas) illas salire (ut coturnices) Anates solae, quaeque sunt eiusdem generis, in sublime protinus sese tollunt; atque e vestigio caelum petunt, et hoc etiam ex aqua. Vultur, et fere graviores, nisi ex procursu, aut altiore tumulo immissae, non evolant, caudâ reguntur, Plin. l. 10. c. 38. Praeterea avium quaedam solivagae sunt, ut merula: quaedam volant catervatim, ut sturni, Idem, l. 10. c. 24. Plerisque item avium volatus rectus, hirundini anfractuosus unde eam aquila intercipere nequit, ibid. Anseres et olores, liburnicarum more, rostratô impetu feruntur, a tergo semper dilatante se cuneô, l. eod. c. 23. Merops, non ut avium aliae, εἰς τοὔμπροςθεν ἵεται anteriora versus fertur, verum ἔμπαλις retrorsum ac versus caudam, Aelian. de Anim. l. 1. c. 49. Porro alte, quamvis tarde, vultures volaut, Ovid. in Ibin, v. 169-- tardus trahet ilia vuliur.Etiam ardeae sublimis volatus est. Imo uncos ungues habentes omnes fere altivolae sunt, praeter nocturnas --- Omnibus alae grandes, corpus exiguum, iterum Plin. l. cit. c. 19. quod volatum non parum iuvat. Celeritatem quod attinet, ea mira in accipitre est, φαςςοφώνῳ inptimis, a palumbis necandis, sic vocatô, Porphyr. de Abstin. l. 3. Scriptura S. columbatum volatum a per nicitate commendat, Psalmô 55. v. 7. Quis dabit mihi pennas, sicut columbae, ut volem. Sed aquilarum maxime, 2. Sam. c. 1. v. 23. leviores rant Aquilis, de Saule et Ionathane. Habacuci c. 1. v. 8. Volabunt, ut aquila, quae festinat ad cibum, de Assyriis etc. Unde rapide decurrentis aevi spatia, apud Hiobum c. 9. v. 26. et fluxae opes instabilesque, Proverb. c. 23. v. 5. cum aquila volante conferuntur. Vide Sam. Bochart. Hieroz part. prior. l. 1. c. 3. Atque ab hoc avium in volando impetu est Graecum ὄρνις, nempe ab ὄρνυςθαι. et Latinum avis, nempe ab ἀίειν, ut vult Scaliger, vel ab Hebr. volavit, ut Vossius, quem de avium hoc motu erudite disserentem vide ubi supra, l. 3. c. 87. De Veterum vero ex avium volatu divinandi more, diximus supra ubi de Avibus, Augurioque, uti de piscium quorundam volatu, ubi de Piscibus: et de temeritate quorundam, pennis non homini datus, idem aeris iter tentantium, in voce lcarus, item ubi de Neurobatis et Scoenobatis. Hinc Volaticus ut volaticae mulieres apud Festum, 1. e. Striges, mulieres maleficae et sagae, quae in aves verti et volare credebantur. Ovidius de saga, l. 1. Amor. El. 8. v. 13.Hanc ego nocturnas suetam volitare per umbrasSuspicor, et plumâ corpus anile tegi.Et Volatica, ἡ ὀιωνιςτικὴ, ἡ ὀρνεοσκοπικὴ etc. Vide Salmas. ad Tertullian. de Pallio, c. 5. sub fin.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.